Schronisko PTTK na Hali Krupowej w Beskidzie Żywieckim

     Hospitium montivagis accipiendis in prato quod Hala Krupowa dicitur et in Carpaticis Poloniae Meridianae Montibus situm est, non longe ab oppido Zywyecz distanti, inter oppidula: Jordanów, Zubrzyca et Zawoja medio. Pratum illud circa chilometra decem distat a Monte Babia vocato versus orientem et aquilonem simul a Monte illo situm (Mons autem Babia - qui altissimus in Carpatiscis Montibus, non longe ab oppido Zywyecz distat). Locus hospitii nostri in tabula geographica, quae infra adiungitur accurate monstratur.
     Hospitium montuosum in Hala Krupowa toto anno apertum est. Montivagos triginta octo simul accipere potest, in variisque cubiculis diversae magnitudinis eos collocare, quorum vel dubous vel quattuor vel pluribus etiam unumquodque destinatur. Cubicula amoena sunt et parvo pretio. Alimonium in hospitio nostro bonum est et item parvo pretio emitur. Montivagos vel singulos vel plures iter facientes invitamus.
     Regio, in qua hospitium nostrum iacet amoenissima est. Otio fruentibus montivagis aptissima, sive pedibus suis montium vias peragrant, sive biciclettis vehuntur. Qui naturae admirandae montes visitant, similiter atque eis, qui montium imagines lucis ope depingere in animo habent, plurima hic invenient quibus delectentur. Hieme quoque, qui pedibus subligatis nives peragrant, optimas hic semitas habebunt, easque signis convenientibus instructas. Regionis universae pulchritudo eximia sane est, semitae omnes et pulcherrimae et facillimae sunt. Semitae multae signatae ad hospitium in Hala Krupowa agunt.
     Quae omnia cum ita sese habeant, nos non modo in hac pagina vobiscum convenire speramus.

Hospitii in Hala Krupowa siti domini:
Maria et Eugenius Ogrodowicz

In linguam latinam vertit: Małgorzata Wójtowicz




Hospitii montuosi in Hala Krupowa siti aspectus hiemalis. Imago lucis ope picta: Anna Maria Sitarz


Reversio ad paginam principalem